Dedication to Theophilus
Luk 1:1  quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
Luk 1:2  sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
Luk 1:3  visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
Luk 1:4  ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
Birth of John the Baptist Foretold
Luk 1:5  fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
Luk 1:6  erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
Luk 1:7  et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
Luk 1:8  factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
Luk 1:9  secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
Luk 1:10  et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
Luk 1:11  apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
Luk 1:12  et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
Luk 1:13  ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
Luk 1:14  et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
Luk 1:15  erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
Luk 1:16  et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
Luk 1:17  et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
Luk 1:18  et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
Luk 1:19  et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
Luk 1:20  et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
Luk 1:21  et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
Luk 1:22  egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
Luk 1:23  et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
Luk 1:24  post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
Luk 1:25  quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
Birth of Jesus Foretold
Luk 1:26  in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
Luk 1:27  ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
Luk 1:28  et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
Luk 1:29  quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
Luk 1:30  et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
Luk 1:31  ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
Luk 1:32  hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
Luk 1:33  et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
Luk 1:34  dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
Luk 1:35  et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
Luk 1:36  et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
Luk 1:37  quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
Luk 1:38  dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
Mary Visits Elizabeth
Luk 1:39  exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda
Luk 1:40  et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
Luk 1:41  et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
Luk 1:42  et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
Luk 1:43  et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
Luk 1:44  ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
Luk 1:45  et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
Mary's Song of Praise: The Magnificat
Luk 1:46  et ait Maria magnificat anima mea Dominum
Luk 1:47  et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
Luk 1:48  quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
Luk 1:49  quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
Luk 1:50  et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
Luk 1:51  fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
Luk 1:52  deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
Luk 1:53  esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
Luk 1:54  suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
Luk 1:55  sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
Luk 1:56  mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam
The Birth of John the Baptist
Luk 1:57  Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
Luk 1:58  et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
Luk 1:59  et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
Luk 1:60  et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
Luk 1:61  et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
Luk 1:62  innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
Luk 1:63  et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
Luk 1:64  apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
Luk 1:65  et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
Luk 1:66  et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
Zechariah's Prophecy
Luk 1:67  et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
Luk 1:68  benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
Luk 1:69  et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
Luk 1:70  sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
Luk 1:71  salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
Luk 1:72  ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
Luk 1:73  iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
Luk 1:74  daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
Luk 1:75  in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
Luk 1:76  et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
Luk 1:77  ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
Luk 1:78  per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
Luk 1:79  inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
Luk 1:80  puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel