The Resurrection
Mar 16:1  et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
Mar 16:2  et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole
Mar 16:3  et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
Mar 16:4  et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
Mar 16:5  et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
Mar 16:6  qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
Mar 16:7  sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
Mar 16:8  at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
Jesus Appears to Mary Magdalene
Mar 16:9  surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
Mar 16:10  illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus
Mar 16:11  et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt
Jesus Appears to Two Disciples
Mar 16:12  post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam
Mar 16:13  et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
The Great Commission
Mar 16:14  novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant
Mar 16:15  et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae
Mar 16:16  qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur
Mar 16:17  signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis
Mar 16:18  serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
Mar 16:19  et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei
Mar 16:20  illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis