The Plot to Kill Jesus
Mar 14:1  erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
Mar 14:2  dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
Jesus Anointed at Bethany
Mar 14:3  et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
Mar 14:4  erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
Mar 14:5  poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
Mar 14:6  Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
Mar 14:7  semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis
Mar 14:8  quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
Mar 14:9  amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
Judas to Betray Jesus
Mar 14:10  et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
Mar 14:11  qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
The Passover with the Disciples
Mar 14:12  et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
Mar 14:13  et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
Mar 14:14  et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
Mar 14:15  et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis
Mar 14:16  et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
Mar 14:17  vespere autem facto venit cum duodecim
Mar 14:18  et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
Mar 14:19  at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
Mar 14:20  qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino
Mar 14:21  et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille
Institution of the Lord's Supper
Mar 14:22  et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
Mar 14:23  et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes
Mar 14:24  et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur
Mar 14:25  amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
Jesus Foretells Peter's Denial
Mar 14:26  et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
Mar 14:27  et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
Mar 14:28  sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
Mar 14:29  Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego
Mar 14:30  et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
Mar 14:31  at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
Jesus Prays in Gethsemane
Mar 14:32  et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem
Mar 14:33  et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere
Mar 14:34  et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate
Mar 14:35  et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
Mar 14:36  et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
Mar 14:37  et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare
Mar 14:38  vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma
Mar 14:39  et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
Mar 14:40  et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
Mar 14:41  et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
Mar 14:42  surgite eamus ecce qui me tradit prope est
Betrayal and Arrest of Jesus
Mar 14:43  et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
Mar 14:44  dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
Mar 14:45  et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
Mar 14:46  at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
Mar 14:47  unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
Mar 14:48  et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
Mar 14:49  cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae
Mar 14:50  tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
A Young Man Flees
Mar 14:51  adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum
Mar 14:52  at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
Jesus Before the Council
Mar 14:53  et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores
Mar 14:54  Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
Mar 14:55  summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
Mar 14:56  multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant
Mar 14:57  et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes
Mar 14:58  quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
Mar 14:59  et non erat conveniens testimonium illorum
Mar 14:60  et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
Mar 14:61  ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
Mar 14:62  Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
Mar 14:63  summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes
Mar 14:64  audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis
Mar 14:65  et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
Peter Denies Jesus
Mar 14:66  et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis
Mar 14:67  et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras
Mar 14:68  at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit
Mar 14:69  rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est
Mar 14:70  at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
Mar 14:71  ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis
Mar 14:72  et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere