Teaching About Divorce
Mar 10:1  et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos
Mar 10:2  et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum
Mar 10:3  at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
Mar 10:4  qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere
Mar 10:5  quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud
Mar 10:6  ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus
Mar 10:7  propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam
Mar 10:8  et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro
Mar 10:9  quod ergo Deus iunxit homo non separet
Mar 10:10  et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum
Mar 10:11  et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam
Mar 10:12  et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
Let the Children Come to Me
Mar 10:13  et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus
Mar 10:14  quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
Mar 10:15  amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud
Mar 10:16  et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos
The Rich Young Man
Mar 10:17  et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
Mar 10:18  Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
Mar 10:19  praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
Mar 10:20  et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea
Mar 10:21  Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
Mar 10:22  qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
Mar 10:23  et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
Mar 10:24  discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire
Mar 10:25  facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
Mar 10:26  qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri
Mar 10:27  et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
Mar 10:28  coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
Mar 10:29  respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium
Mar 10:30  qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam
Mar 10:31  multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
Jesus Foretells His Death a Third Time
Mar 10:32  erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura
Mar 10:33  quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
Mar 10:34  et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
The Request of James and John
Mar 10:35  et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
Mar 10:36  at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
Mar 10:37  et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
Mar 10:38  Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
Mar 10:39  at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
Mar 10:40  sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est
Mar 10:41  et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
Mar 10:42  Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
Mar 10:43  non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister
Mar 10:44  et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
Mar 10:45  nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
Jesus Heals Blind Bartimaeus
Mar 10:46  et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans
Mar 10:47  qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei
Mar 10:48  et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei
Mar 10:49  et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te
Mar 10:50  qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
Mar 10:51  et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam
Mar 10:52  Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via