Mar 9:1  (8:39) et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute
The Transfiguration
Mar 9:2  (9:1) et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis
Mar 9:3  (9:2) et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
Mar 9:4  (9:3) et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu
Mar 9:5  (9:4) et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
Mar 9:6  (9:5) non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
Mar 9:7  (9:6) et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
Mar 9:8  (9:7) et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum
Mar 9:9  (9:8) et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
Mar 9:10  (9:9) et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit
Mar 9:11  (9:10) et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum
Mar 9:12  (9:11) qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur
Mar 9:13  (9:12) sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo
Jesus Heals a Boy with an Unclean Spirit
Mar 9:14  (9:13) et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
Mar 9:15  (9:14) et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
Mar 9:16  (9:15) et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
Mar 9:17  (9:16) et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
Mar 9:18  (9:17) qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
Mar 9:19  (9:18) qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
Mar 9:20  (9:19) et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
Mar 9:21  (9:20) et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
Mar 9:22  (9:21) et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
Mar 9:23  (9:22) Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
Mar 9:24  (9:23) et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam
Mar 9:25  (9:24) et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
Mar 9:26  (9:25) et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
Mar 9:27  (9:26) Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
Mar 9:28  (9:27) et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
Mar 9:29  (9:28) et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio
Jesus Again Foretells Death, Resurrection
Mar 9:30  (9:29) et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire
Mar 9:31  (9:30) docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget
Mar 9:32  (9:31) at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
Who Is the Greatest?
Mar 9:33  (9:32) et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis
Mar 9:34  (9:33) at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior
Mar 9:35  (9:34) et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
Mar 9:36  (9:35) et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis
Mar 9:37  (9:36) quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
Anyone Not Against Us Is for Us
Mar 9:38  (9:37) respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
Mar 9:39  (9:38) Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
Mar 9:40  (9:39) qui enim non est adversum vos pro vobis est
Mar 9:41  (9:40) quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
Temptations to Sin
Mar 9:42  (9:41) et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur
Mar 9:43  (9:42) et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem
Mar 9:44  (9:43) ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
Mar 9:45  (9:44) et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
Mar 9:46  (9:45) ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
Mar 9:47  (9:46) quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
Mar 9:48  (9:47) ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
Mar 9:49  (9:48) omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
Mar 9:50  (9:49) bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos