The Parable of the Sower
Mar 4:1  et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat
Mar 4:2  et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua
Mar 4:3  audite ecce exiit seminans ad seminandum
Mar 4:4  et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud
Mar 4:5  aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae
Mar 4:6  et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit
Mar 4:7  et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit
Mar 4:8  et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum
Mar 4:9  et dicebat qui habet aures audiendi audiat
The Purpose of the Parables
Mar 4:10  et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas
Mar 4:11  et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
Mar 4:12  ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
Mar 4:13  et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis
Mar 4:14  qui seminat verbum seminat
Mar 4:15  hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum
Mar 4:16  et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
Mar 4:17  et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur
Mar 4:18  et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt
Mar 4:19  et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur
Mar 4:20  et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum
A Lamp Under a Basket
Mar 4:21  et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
Mar 4:22  non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat
Mar 4:23  si quis habet aures audiendi audiat
Mar 4:24  et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
Mar 4:25  qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo
The Parable of the Seed Growing
Mar 4:26  et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram
Mar 4:27  et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille
Mar 4:28  ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica
Mar 4:29  et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis
The Parable of the Mustard Seed
Mar 4:30  et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud
Mar 4:31  sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra
Mar 4:32  et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
Mar 4:33  et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire
Mar 4:34  sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia
Jesus Calms a Storm
Mar 4:35  et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra
Mar 4:36  et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo
Mar 4:37  et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis
Mar 4:38  et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
Mar 4:39  et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
Mar 4:40  et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem
Mar 4:41  <4-40> et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei