A Man with a Withered Hand
Mar 3:1  et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
Mar 3:2  et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
Mar 3:3  et ait homini habenti manum aridam surge in medium
Mar 3:4  et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant
Mar 3:5  et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
Mar 3:6  exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
A Great Crowd Follows Jesus
Mar 3:7  et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
Mar 3:8  et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
Mar 3:9  et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum
Mar 3:10  multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas
Mar 3:11  et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes
Mar 3:12  tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum
The Twelve Apostles
Mar 3:13  et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum
Mar 3:14  et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare
Mar 3:15  et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia
Mar 3:16  et inposuit Simoni nomen Petrus
Mar 3:17  et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
Mar 3:18  et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
Mar 3:19  et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
Mar 3:20  et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare
Mar 3:21  et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est
Blasphemy Against the Holy Spirit
Mar 3:22  et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
Mar 3:23  et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere
Mar 3:24  et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
Mar 3:25  et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare
Mar 3:26  et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet
Mar 3:27  nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
Mar 3:28  amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
Mar 3:29  qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
Mar 3:30  quoniam dicebant spiritum inmundum habet
Jesus' Mother and Brothers
Mar 3:31  et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum
Mar 3:32  et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te
Mar 3:33  et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
Mar 3:34  et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei
Mar 3:35  qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est