The Plot to Kill Jesus
Mat 26:1  et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis
Mat 26:2  scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur
Mat 26:3  tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
Mat 26:4  et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
Mat 26:5  dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
Jesus Anointed at Bethany
Mat 26:6  cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
Mat 26:7  accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis
Mat 26:8  videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec
Mat 26:9  potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
Mat 26:10  sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me
Mat 26:11  nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis
Mat 26:12  mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit
Mat 26:13  amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius
Judas to Betray Jesus
Mat 26:14  tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum
Mat 26:15  et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos
Mat 26:16  et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
The Passover with the Disciples
Mat 26:17  prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
Mat 26:18  at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
Mat 26:19  et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
Mat 26:20  vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
Mat 26:21  et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
Mat 26:22  et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
Mat 26:23  at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
Mat 26:24  Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
Mat 26:25  respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
Institution of the Lord's Supper
Mat 26:26  cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
Mat 26:27  et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes
Mat 26:28  hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
Mat 26:29  dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
Jesus Foretells Peter's Denial
Mat 26:30  et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
Mat 26:31  tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
Mat 26:32  postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
Mat 26:33  respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor
Mat 26:34  ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis
Mat 26:35  ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
Jesus Prays in Gethsemane
Mat 26:36  tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem
Mat 26:37  et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse
Mat 26:38  tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum
Mat 26:39  et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
Mat 26:40  et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
Mat 26:41  vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma
Mat 26:42  iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
Mat 26:43  et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati
Mat 26:44  et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
Mat 26:45  tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum
Mat 26:46  surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
Betrayal and Arrest of Jesus
Mat 26:47  adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
Mat 26:48  qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
Mat 26:49  et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum
Mat 26:50  dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
Mat 26:51  et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius
Mat 26:52  tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt
Mat 26:53  an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
Mat 26:54  quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
Mat 26:55  in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
Mat 26:56  hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
Jesus Before Caiaphas and the Council
Mat 26:57  at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant
Mat 26:58  Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
Mat 26:59  principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
Mat 26:60  et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes
Mat 26:61  et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud
Mat 26:62  et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
Mat 26:63  Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
Mat 26:64  dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli
Mat 26:65  tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam
Mat 26:66  quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
Mat 26:67  tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt
Mat 26:68  dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
Peter Denies Jesus
Mat 26:69  Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
Mat 26:70  at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
Mat 26:71  exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
Mat 26:72  et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
Mat 26:73  et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
Mat 26:74  tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit
Mat 26:75  et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare