The Parable of the Ten Virgins
Mat 25:1  tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
Mat 25:2  quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
Mat 25:3  sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
Mat 25:4  prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
Mat 25:5  moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt
Mat 25:6  media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
Mat 25:7  tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
Mat 25:8  fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
Mat 25:9  responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
Mat 25:10  dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
Mat 25:11  novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis
Mat 25:12  at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
Mat 25:13  vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
The Parable of the Talents
Mat 25:14  sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
Mat 25:15  et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
Mat 25:16  abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
Mat 25:17  similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
Mat 25:18  qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui
Mat 25:19  post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis
Mat 25:20  et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
Mat 25:21  ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
Mat 25:22  accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
Mat 25:23  ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui
Mat 25:24  accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
Mat 25:25  et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est
Mat 25:26  respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
Mat 25:27  oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
Mat 25:28  tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
Mat 25:29  omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
Mat 25:30  et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium
The Final Judgment
Mat 25:31  cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
Mat 25:32  et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
Mat 25:33  et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
Mat 25:34  tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
Mat 25:35  esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me
Mat 25:36  nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me
Mat 25:37  tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum
Mat 25:38  quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus
Mat 25:39  aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te
Mat 25:40  et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
Mat 25:41  tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius
Mat 25:42  esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum
Mat 25:43  hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
Mat 25:44  tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
Mat 25:45  tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
Mat 25:46  et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam