Jesus Foretells Destruction of the Temple
Mat 24:1  et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
Mat 24:2  ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
Signs of the End of the Age
Mat 24:3  sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
Mat 24:4  et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
Mat 24:5  multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
Mat 24:6  audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
Mat 24:7  consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
Mat 24:8  haec autem omnia initia sunt dolorum
Mat 24:9  tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
Mat 24:10  et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem
Mat 24:11  et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
Mat 24:12  et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum
Mat 24:13  qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
Mat 24:14  et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
The Abomination of Desolation
Mat 24:15  cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
Mat 24:16  tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
Mat 24:17  et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
Mat 24:18  et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
Mat 24:19  vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
Mat 24:20  orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
Mat 24:21  erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
Mat 24:22  et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
Mat 24:23  tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere
Mat 24:24  surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
Mat 24:25  ecce praedixi vobis
Mat 24:26  si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
Mat 24:27  sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
Mat 24:28  ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
The Coming of the Son of Man
Mat 24:29  statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
Mat 24:30  et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
Mat 24:31  et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
The Lesson of the Fig Tree
Mat 24:32  ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
Mat 24:33  ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
Mat 24:34  amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
Mat 24:35  caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
No One Knows That Day and Hour
Mat 24:36  de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus
Mat 24:37  sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
Mat 24:38  sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe
Mat 24:39  et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
Mat 24:40  tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
Mat 24:41  duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
Mat 24:42  vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
Mat 24:43  illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
Mat 24:44  ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
Mat 24:45  quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
Mat 24:46  beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem
Mat 24:47  amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
Mat 24:48  si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
Mat 24:49  et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
Mat 24:50  veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
Mat 24:51  et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium