The Triumphal Entry
Mat 21:1  et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos
Mat 21:2  dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi
Mat 21:3  et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos
Mat 21:4  hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem
Mat 21:5  dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis
Mat 21:6  euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus
Mat 21:7  et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt
Mat 21:8  plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via
Mat 21:9  turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis
Mat 21:10  et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic
Mat 21:11  populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae
Jesus Cleanses the Temple
Mat 21:12  et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
Mat 21:13  et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum
Mat 21:14  et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos
Mat 21:15  videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt
Mat 21:16  et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
Mat 21:17  et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit
Jesus Curses the Fig Tree
Mat 21:18  mane autem revertens in civitatem esuriit
Mat 21:19  et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea
Mat 21:20  et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit
Mat 21:21  respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet
Mat 21:22  et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis
The Authority of Jesus Challenged
Mat 21:23  et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem
Mat 21:24  respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio
Mat 21:25  baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi
Mat 21:26  si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam
Mat 21:27  et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio
The Parable of the Two Sons
Mat 21:28  quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea
Mat 21:29  ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit
Mat 21:30  accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit
Mat 21:31  quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei
Mat 21:32  venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei
The Parable of the Tenants
Mat 21:33  aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
Mat 21:34  cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius
Mat 21:35  et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt
Mat 21:36  iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter
Mat 21:37  novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum
Mat 21:38  agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius
Mat 21:39  et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt
Mat 21:40  cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis
Mat 21:41  aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
Mat 21:42  dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
Mat 21:43  ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius
Mat 21:44  et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum
Mat 21:45  et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret
Mat 21:46  et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant