The Pharisees and Sadducees Demand Signs
Mat 16:1  et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis
Mat 16:2  at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum
Mat 16:3  et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum
Mat 16:4  faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit
The Leaven of the Pharisees and Sadducees
Mat 16:5  et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere
Mat 16:6  qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
Mat 16:7  at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus
Mat 16:8  sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis
Mat 16:9  nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis
Mat 16:10  neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis
Mat 16:11  quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
Mat 16:12  tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum
Peter Confesses Jesus as the Christ
Mat 16:13  venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis
Mat 16:14  at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis
Mat 16:15  dicit illis vos autem quem me esse dicitis
Mat 16:16  respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi
Mat 16:17  respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est
Mat 16:18  et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam
Mat 16:19  et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis
Mat 16:20  tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus
Jesus Foretells His Death and Resurrection
Mat 16:21  exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere
Mat 16:22  et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc
Mat 16:23  qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum
Take Up Your Cross and Follow Jesus
Mat 16:24  tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
Mat 16:25  qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam
Mat 16:26  quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua
Mat 16:27  Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius
Mat 16:28  amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo