The Death of John the Baptist
Mat 14:1  in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
Mat 14:2  et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
Mat 14:3  Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui
Mat 14:4  dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam
Mat 14:5  et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant
Mat 14:6  die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
Mat 14:7  unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo
Mat 14:8  at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae
Mat 14:9  et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari
Mat 14:10  misitque et decollavit Iohannem in carcere
Mat 14:11  et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae
Mat 14:12  et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
Jesus Feeds the Five Thousand
Mat 14:13  quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus
Mat 14:14  et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum
Mat 14:15  vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas
Mat 14:16  Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare
Mat 14:17  responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces
Mat 14:18  qui ait eis adferte illos mihi huc
Mat 14:19  et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis
Mat 14:20  et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos
Mat 14:21  manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis
Jesus Walks on the Water
Mat 14:22  et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
Mat 14:23  et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi
Mat 14:24  navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus
Mat 14:25  quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare
Mat 14:26  et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
Mat 14:27  statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere
Mat 14:28  respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas
Mat 14:29  at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum
Mat 14:30  videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac
Mat 14:31  et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti
Mat 14:32  et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
Mat 14:33  qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es
Jesus Heals the Sick in Gennesaret
Mat 14:34  et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar
Mat 14:35  et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes
Mat 14:36  et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt