Jesus Heals a Paralytic
Mat 9:1  et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam
Mat 9:2  et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua
Mat 9:3  et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat
Mat 9:4  et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris
Mat 9:5  quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula
Mat 9:6  ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam
Mat 9:7  et surrexit et abiit in domum suam
Mat 9:8  videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus
Jesus Calls Matthew
Mat 9:9  et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
Mat 9:10  et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius
Mat 9:11  et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester
Mat 9:12  at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus
Mat 9:13  euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores
A Question About Fasting
Mat 9:14  tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant
Mat 9:15  et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt
Mat 9:16  nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit
Mat 9:17  neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur
A Girl Restored to Life and a Woman Healed
Mat 9:18  haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet
Mat 9:19  et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius
Mat 9:20  et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius
Mat 9:21  dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero
Mat 9:22  at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora
Mat 9:23  et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem
Mat 9:24  dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum
Mat 9:25  et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella
Mat 9:26  et exiit fama haec in universam terram illam
Jesus Heals Two Blind Men
Mat 9:27  et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David
Mat 9:28  cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine
Mat 9:29  tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis
Mat 9:30  et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat
Mat 9:31  illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa
Jesus Heals a Man Unable to Speak
Mat 9:32  egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem
Mat 9:33  et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel
Mat 9:34  Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones
The Harvest Is Plentiful, the Laborers Few
Mat 9:35  et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem
Mat 9:36  videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem
Mat 9:37  tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci
Mat 9:38  rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam