Jesus Cleanses a Leper
Mat 8:1  cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae
Mat 8:2  et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare
Mat 8:3  et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius
Mat 8:4  et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis
The Faith of a Centurion
Mat 8:5  cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum
Mat 8:6  et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur
Mat 8:7  et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
Mat 8:8  et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
Mat 8:9  nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
Mat 8:10  audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel
Mat 8:11  dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
Mat 8:12  filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
Mat 8:13  et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa
Jesus Heals Many
Mat 8:14  et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem
Mat 8:15  et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis
Mat 8:16  vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit
Mat 8:17  ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit
The Cost of Following Jesus
Mat 8:18  videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum
Mat 8:19  et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris
Mat 8:20  et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
Mat 8:21  alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum
Mat 8:22  Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos
Jesus Calms a Storm
Mat 8:23  et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
Mat 8:24  et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat
Mat 8:25  et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus
Mat 8:26  et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna
Mat 8:27  porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei
Jesus Heals Two Men with Demons
Mat 8:28  et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
Mat 8:29  et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos
Mat 8:30  erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens
Mat 8:31  daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum
Mat 8:32  et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis
Mat 8:33  pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant
Mat 8:34  et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum