Judging Others
Mat 7:1  nolite iudicare ut non iudicemini
Mat 7:2  in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
Mat 7:3  quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides
Mat 7:4  aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo
Mat 7:5  hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
Mat 7:6  nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
Ask, and It Will Be Given
Mat 7:7  petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
Mat 7:8  omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
Mat 7:9  aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
Mat 7:10  aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
Mat 7:11  si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
The Golden Rule
Mat 7:12  omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
Mat 7:13  intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
Mat 7:14  quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
A Tree and Its Fruit
Mat 7:15  adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
Mat 7:16  a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
Mat 7:17  sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit
Mat 7:18  non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere
Mat 7:19  omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
Mat 7:20  igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
I Never Knew You
Mat 7:21  non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum
Mat 7:22  multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
Mat 7:23  et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem
Build Your House on the Rock
Mat 7:24  omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
Mat 7:25  et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram
Mat 7:26  et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
Mat 7:27  et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
The Authority of Jesus
Mat 7:28  et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius
Mat 7:29  erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei