Giving to the Needy
Mat 6:1  adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
Mat 6:2  cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
Mat 6:3  te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
Mat 6:4  ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
The Lord's Prayer
Mat 6:5  et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
Mat 6:6  tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
Mat 6:7  orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
Mat 6:8  nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
Mat 6:9  sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
Mat 6:10  veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
Mat 6:11  panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
Mat 6:12  et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
Mat 6:13  et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
Mat 6:14  si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
Mat 6:15  si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra
Fasting
Mat 6:16  cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
Mat 6:17  tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
Mat 6:18  ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
Lay Up Treasures in Heaven
Mat 6:19  nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
Mat 6:20  thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
Mat 6:21  ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
Mat 6:22  lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
Mat 6:23  si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
Mat 6:24  nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
Do Not Be Anxious
Mat 6:25  ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
Mat 6:26  respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis
Mat 6:27  quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
Mat 6:28  et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
Mat 6:29  dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
Mat 6:30  si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
Mat 6:31  nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
Mat 6:32  haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
Mat 6:33  quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis
Mat 6:34  nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua