The Temptation of Jesus
Mat 4:1  tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
Mat 4:2  et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
Mat 4:3  et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
Mat 4:4  qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
Mat 4:5  tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
Mat 4:6  et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
Mat 4:7  ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
Mat 4:8  iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
Mat 4:9  et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
Mat 4:10  tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
Mat 4:11  tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
Jesus Begins His Ministry
Mat 4:12  cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam
Mat 4:13  et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim
Mat 4:14  ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
Mat 4:15  terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium
Mat 4:16  populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
Mat 4:17  exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
Jesus Calls the First Disciples
Mat 4:18  ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores
Mat 4:19  et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
Mat 4:20  at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
Mat 4:21  et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos
Mat 4:22  illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
Jesus Ministers to Great Crowds
Mat 4:23  et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
Mat 4:24  et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos
Mat 4:25  et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen