The Genealogy of Jesus Christ
Mat 1:1  liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
Mat 1:2  Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius
Mat 1:3  Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram
Mat 1:4  Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon
Mat 1:5  Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem
Mat 1:6  David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
Mat 1:7  Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa
Mat 1:8  Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam
Mat 1:9  Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam
Mat 1:10  Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam
Mat 1:11  Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis
Mat 1:12  et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel
Mat 1:13  Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor
Mat 1:14  Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud
Mat 1:15  Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob
Mat 1:16  Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus
Mat 1:17  omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim
The Birth of Jesus Christ
Mat 1:18  Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto
Mat 1:19  Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam
Mat 1:20  haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est
Mat 1:21  pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
Mat 1:22  hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
Mat 1:23  ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus
Mat 1:24  exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam
Mat 1:25  et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum