Judgment on Israel's Enemies
Zec 9:1  onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel
Zec 9:2  Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde
Zec 9:3  et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum
Zec 9:4  ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur
Zec 9:5  videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur
Zec 9:6  et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum
Zec 9:7  et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus
Zec 9:8  et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis
The Coming King of Zion
Zec 9:9  exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae
Zec 9:10  et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae
Zec 9:11  tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua
Zec 9:12  convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi
Zec 9:13  quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium
The Lord Will Save His People
Zec 9:14  et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri
Zec 9:15  Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris
Zec 9:16  et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius
Zec 9:17  quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines