A Vision of Four Chariots
Zec 6:1  et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium et montes montes aerei
Zec 6:2  in quadriga prima equi rufi et in quadriga secunda equi nigri
Zec 6:3  et in quadriga tertia equi albi et in quadriga quarta equi varii fortes
Zec 6:4  et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec domine mi
Zec 6:5  et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti caeli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae
Zec 6:6  in quo erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri
Zec 6:7  qui autem erant robustissimi exierunt et quaerebant ire et discurrere per omnem terram et dixit ite perambulate terram et perambulaverunt terram
Zec 6:8  et vocavit me et locutus est ad me dicens ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis
The Crown and the Temple
Zec 6:9  et factum est verbum Domini ad me dicens
Zec 6:10  sume a transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaia et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sofoniae qui venerunt de Babylone
Zec 6:11  et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni
Zec 6:12  et loqueris ad eum dicens haec ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen eius et subter eum orietur et aedificabit templum Domino
Zec 6:13  et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos
Zec 6:14  et coronae erunt Helem et Tobiae et Idaiae et Hen filio Sofoniae memoriale in templo Domini
Zec 6:15  et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri