A Vision of a Man with a Measuring Line
Zec 2:1  et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum
Zec 2:2  et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius
Zec 2:3  et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius
Zec 2:4  et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius
Zec 2:5  et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius
Zec 2:6  o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus
Zec 2:7  o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis
Zec 2:8  quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius
Zec 2:9  quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me
Zec 2:10  lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus
Zec 2:11  et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te
Zec 2:12  et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem
Zec 2:13  sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo