Hab 1:1  onus quod vidit Abacuc propheta
Habakkuk's Complaint
Hab 1:2  usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis
Hab 1:3  quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior
Hab 1:4  propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum
The Lord's Answer
Hab 1:5  aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur
Hab 1:6  quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua
Hab 1:7  horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur
Hab 1:8  leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
Hab 1:9  omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem
Hab 1:10  et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam
Hab 1:11  tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui
Habakkuk's Second Complaint
Hab 1:12  numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum
Hab 1:13  mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se
Hab 1:14  et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem
Hab 1:15  totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit
Hab 1:16  propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
Hab 1:17  propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet