The Destruction of Nineveh
Nah 2:1  ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde
Nah 2:2  quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt
Nah 2:3  clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt
Nah 2:4  in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia
Nah 2:5  recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum
Nah 2:6  portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum
Nah 2:7  et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis
Nah 2:8  et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur
Nah 2:9  diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus
Nah 2:10  dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae
Nah 2:11  ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat
Nah 2:12  leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina
Nah 2:13  ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra praedam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum