Nah 1:1  onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
God's Wrath Against Nineveh
Nah 1:2  Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis
Nah 1:3  Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius
Nah 1:4  increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit
Nah 1:5  montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo
Nah 1:6  ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo
Nah 1:7  bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se
Nah 1:8  et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae
Nah 1:9  quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio
Nah 1:10  quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena
Nah 1:11  ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem
Nah 1:12  haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra
Nah 1:13  et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam
Nah 1:14  et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es
Nah 1:15  ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit