Wait for the God of Salvation
Mic 7:1  vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea
Mic 7:2  periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem
Mic 7:3  malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam
Mic 7:4  qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum
Mic 7:5  nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui
Mic 7:6  quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius
Mic 7:7  ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus
Mic 7:8  ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est
Mic 7:9  iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius
Mic 7:10  et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum
Mic 7:11  dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lex
Mic 7:12  in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte
Mic 7:13  et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum
Mic 7:14  pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos
Mic 7:15  secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei mirabilia
Mic 7:16  videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt
Mic 7:17  lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te
God's Steadfast Love and Compassion
Mic 7:18  quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est
Mic 7:19  revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra
Mic 7:20  dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis