The Indictment of the Lord
Mic 6:1  audite quae Dominus loquitur surge contende iudicio adversum montes et audiant colles vocem tuam
Mic 6:2  audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terrae quia iudicium Domini cum populo suo et cum Israhel diiudicabitur
Mic 6:3  populus meus quid feci tibi et quid molestus fui tibi responde mihi
Mic 6:4  quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam
Mic 6:5  populus meus memento quaeso quid cogitaverit Balac rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad Galgalam ut cognosceret iustitias Domini
What Does the Lord Require?
Mic 6:6  quid dignum offeram Domino curvem genu Deo excelso numquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos
Mic 6:7  numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae
Mic 6:8  indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo
Destruction of the Wicked
Mic 6:9  vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud
Mic 6:10  adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura minor irae plena
Mic 6:11  numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa
Mic 6:12  in quibus divites eius repleti sunt iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium et lingua eorum fraudulenta in ore eorum
Mic 6:13  et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis
Mic 6:14  tu comedes et non saturaberis et humiliatio tua in medio tui et adprehendes et non salvabis et quos salvaveris in gladium dabo
Mic 6:15  tu seminabis et non metes tu calcabis olivam et non ungueris oleo et mustum et non bibes vinum
Mic 6:16  et custodisti praecepta Omri et omne opus domus Achab et ambulasti in voluntatibus eorum ut darem te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et obprobrium populi mei portabitis