Mic 1:1  verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem
The Coming Destruction
Mic 1:2  audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo
Mic 1:3  quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae
Mic 1:4  et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps
Mic 1:5  in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne Hierusalem
Mic 1:6  et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo
Mic 1:7  et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur
Mic 1:8  super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum
Mic 1:9  quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem
Mic 1:10  in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite
Mic 1:11  et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet
Mic 1:12  quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem
Mic 1:13  tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel
Mic 1:14  propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel
Mic 1:15  adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel
Mic 1:16  decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te