Jonah's Prayer
Jon 2:1  (2:2) et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero piscis
Jon 2:2  (2:3) et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam
Jon 2:3  (2:4) et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
Jon 2:4  (2:5) et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum
Jon 2:5  (2:6) circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum
Jon 2:6  (2:7) ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus
Jon 2:7  (2:8) cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum
Jon 2:8  (2:9) qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt
Jon 2:9  (2:10) ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute Domino
Jon 2:10  (2:11) et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam