Woe to Those at Ease in Zion
Amo 6:1  vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
Amo 6:2  transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est
Amo 6:3  qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
Amo 6:4  qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
Amo 6:5  qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
Amo 6:6  bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
Amo 6:7  quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium
Amo 6:8  iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis
Amo 6:9  quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
Amo 6:10  et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te
Amo 6:11  et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
Amo 6:12  quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
Amo 6:13  numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium
Amo 6:14  qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua (6:15) ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti