The Lord's Relentless Judgment on Israel
Hos 13:1  loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est
Hos 13:2  et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes
Hos 13:3  idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario
Hos 13:4  ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me
Hos 13:5  ego cognovi te in deserto in terra solitudinis
Hos 13:6  iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei
Hos 13:7  et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum
Hos 13:8  occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos
Hos 13:9  perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum
Hos 13:10  ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes
Hos 13:11  dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea
Hos 13:12  conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius
Hos 13:13  dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum
Hos 13:14  de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis
Hos 13:15  quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis
Hos 13:16  (14:1) pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur