The Lord's Love for Israel
Hos 11:1  sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum
Hos 11:2  vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant
Hos 11:3  et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos
Hos 11:4  in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur
Hos 11:5  non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti
Hos 11:6  coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum
Hos 11:7  et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur
Hos 11:8  quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea
Hos 11:9  non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem
Hos 11:10  post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris
Hos 11:11  et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus
Hos 11:12  circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis