Hos 10:1  vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris
Hos 10:2  divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum
Hos 10:3  quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis
Hos 10:4  loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri
Hos 10:5  vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo
Hos 10:6  siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua
Hos 10:7  transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae
Hos 10:8  et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos
Hos 10:9  ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis
Hos 10:10  iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas
Hos 10:11  Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob
Hos 10:12  seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam
Hos 10:13  arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum
Hos 10:14  consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa
Hos 10:15  sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum