Hos 7:1  cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris
Hos 7:2  et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt
Hos 7:3  in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes
Hos 7:4  omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum
Hos 7:5  dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus
Hos 7:6  quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae
Hos 7:7  omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me
Hos 7:8  Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur
Hos 7:9  comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit
Hos 7:10  et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his
Hos 7:11  et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt
Hos 7:12  et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum
Hos 7:13  vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia
Hos 7:14  et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me
Hos 7:15  et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam
Hos 7:16  reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti