Israel and Judah Are Unrepentant
Hos 6:1  in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum
Hos 6:2  quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos
Hos 6:3  vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae
Hos 6:4  quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens
Hos 6:5  propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur
Hos 6:6  quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta
Hos 6:7  ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me
Hos 6:8  Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine
Hos 6:9  et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt
Hos 6:10  in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel
Hos 6:11  sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei