The Lord Accuses Israel
Hos 4:1  audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra
Hos 4:2  maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit
Hos 4:3  propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur
Hos 4:4  verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti
Hos 4:5  et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam
Hos 4:6  conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego
Hos 4:7  secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo
Hos 4:8  peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum
Hos 4:9  et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei
Hos 4:10  et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo
Hos 4:11  fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor
Hos 4:12  populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo
Hos 4:13  super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt
Hos 4:14  non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit
Hos 4:15  si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus
Hos 4:16  quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine
Hos 4:17  particeps idolorum Ephraim dimitte eum
Hos 4:18  separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius
Hos 4:19  ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis