(13:1) Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim:
(13:2) Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae pulchram nimis, et timentem Deum:
(13:3) parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
(13:4) Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.
(13:5) Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.
(13:6) Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.
(13:7) Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
(13:8) Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius:
(13:9) et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum.
(13:10) Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum:
(13:11) erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea:
(13:12) et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:
(13:13) Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se.
(13:14) Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.
(13:15) Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat:
(13:16) et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam.
(13:17) Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
(13:18) Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos.
(13:19) Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt:
(13:20) Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
(13:21) quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
(13:22) Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras.
(13:23) Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
(13:24) Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam.
(13:25) Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.
(13:26) Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
(13:27) Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
(13:28) Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
(13:29) Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim. Et statim miserunt.
(13:30) Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.
(13:31) Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
(13:32) At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius.
(13:33) Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.
(13:34) Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius.
(13:35) Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
(13:36) Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
(13:37) Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
(13:38) Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
(13:39) Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit:
(13:40) hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus.
(13:41) Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
(13:42) Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
(13:43) tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me.
(13:44) Exaudivit autem Dominus vocem eius.
(13:45) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel:
(13:46) Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius.
(13:47) Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?
(13:48) Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel?
(13:49) Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
(13:50) Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
(13:51) Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos.
(13:52) Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius:
(13:53) iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies.
(13:54) Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino.
(13:55) Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium.
(13:56) Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:
(13:57) sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram.
(13:58) Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.
(13:59) Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
(13:60) Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.
(13:61) Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,
(13:62) yut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
(13:63) Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
(13:64) Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.
(13:65) Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.