The Time of the End
Dan 12:1  in tempore autem illo consurget Michahel princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro
Dan 12:2  et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in obprobrium ut videant semper
Dan 12:3  qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates
Dan 12:4  tu autem Danihel clude sermones et signa librum usque ad tempus statutum pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia
Dan 12:5  et vidi ego Danihel et ecce quasi duo alii stabant unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis
Dan 12:6  et dixi viro qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis usquequo finis horum mirabilium
Dan 12:7  et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus temporum et dimidium temporis et cum conpleta fuerit dispersio manus populi sancti conplebuntur universa haec
Dan 12:8  et ego audivi et non intellexi et dixi domine mi quid erit post haec
Dan 12:9  et ait vade Danihel quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum
Dan 12:10  eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intellegent omnes impii porro docti intellegent
Dan 12:11  et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolatione dies mille ducenti nonaginta
Dan 12:12  beatus qui expectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque
Dan 12:13  tu autem vade ad praefinitum et requiesce et stabis in sorte tua in fine dierum