Eze 48:1  et haec nomina tribuum a finibus aquilonis iuxta viam Aethlon pergentibus Emath atrium Aenon terminus Damasci ad aquilonem iuxta Emath et erit ei plaga orientalis mare Dan una
Eze 48:2  et ad terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris Aser una
Eze 48:3  et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris Nepthalim una
Eze 48:4  et super terminum Nepthalim a plaga orientali usque ad plagam maris Manasse una
Eze 48:5  et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris Ephraim una
Eze 48:6  et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris Ruben una
Eze 48:7  et super terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris Iuda una
Eze 48:8  et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio eius
Eze 48:9  primitiae quas separastis Domino longitudo viginti quinque milibus et latitudo decem milibus
Eze 48:10  hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio eius
Eze 48:11  sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt caerimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israhel sicut erraverunt et Levitae
Eze 48:12  et erunt eis primitiae de primitiis terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum
Eze 48:13  sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium
Eze 48:14  et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur primitiae terrae quia sanctificatae sunt Domino
Eze 48:15  quinque milia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana et erit civitas in medio eius
Eze 48:16  et heae mensurae eius ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia
Eze 48:17  erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et in meridie ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta
Eze 48:18  quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui serviunt civitati
Eze 48:19  servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israhel
Eze 48:20  omnes primitiae viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis
Eze 48:21  quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt primitiae sanctuarii et sanctuarium templi in medio eius
Eze 48:22  de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit
Eze 48:23  et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Beniamin una
Eze 48:24  et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Symeon una
Eze 48:25  et super terminum Symeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentis Isachar una
Eze 48:26  et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon una
Eze 48:27  et super terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris Gad una
Eze 48:28  et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem et erit finis de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas contra mare magnum
Eze 48:29  haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israhel et hae partitiones earum ait Dominus Deus
The Gates of the City
Eze 48:30  et hii egressus civitatis a plaga septentrionali quingentos et quattuor milia mensurabis
Eze 48:31  et portae civitatis in nominibus tribuum Israhel portae tres a septentrione porta Ruben una porta Iudae una porta Levi una
Eze 48:32  et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia et portae tres porta Ioseph una porta Beniamin una porta Dan una
Eze 48:33  et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia metieris portam Symeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon unam
Eze 48:34  et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia portae eorum tres porta Gad una porta Aser una porta Nepthalim una
Eze 48:35  per circuitum decem et octo milia et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem