Prophecy Against Mount Seir
Eze 35:1  et factus est sermo Domini ad me dicens
Eze 35:2  fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi
Eze 35:3  haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum
Eze 35:4  urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus
Eze 35:5  eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae
Eze 35:6  propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te
Eze 35:7  et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem
Eze 35:8  et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent
Eze 35:9  in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus
Eze 35:10  eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi
Eze 35:11  propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero
Eze 35:12  et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum
Eze 35:13  et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi
Eze 35:14  haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te redigam
Eze 35:15  sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus