A Lament over Pharaoh and Egypt
Eze 32:1  et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens
Eze 32:2  fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum
Eze 32:3  propterea haec dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea
Eze 32:4  et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te bestias universae terrae
Eze 32:5  et dabo carnes tuas super montes et implebo colles tuos sanie tua
Eze 32:6  et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et valles implebuntur ex te
Eze 32:7  et operiam cum extinctus fueris caelos et nigrescere faciam stellas eius solem nube tegam et luna non dabit lumen suum
Eze 32:8  omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus
Eze 32:9  et inritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis
Eze 32:10  et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae
Eze 32:11  quia haec dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis veniet tibi
Eze 32:12  in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam inexpugnabiles gentes omnes heae et vastabunt superbiam Aegypti et dissipabitur multitudo eius
Eze 32:13  et perdam omnia iumenta eius quae erant super aquas plurimas et non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula iumentorum turbabit eas
Eze 32:14  tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus
Eze 32:15  cum dedero terram Aegypti desolatam deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores eius et scient quia ego Dominus
Eze 32:16  planctus est et plangent eum filiae gentium plangent eum super Aegypto et super multitudine eius plangent eum ait Dominus Deus
Eze 32:17  et factum est in duodecimo anno in quintadecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens
Eze 32:18  fili hominis cane lugubre super multitudine Aegypti et detrahe eam ipsam et filias gentium robustarum ad terram ultimam cum his qui descendunt in lacum
Eze 32:19  quo pulchrior es descende et dormi cum incircumcisis
Eze 32:20  in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est adtraxerunt eam et omnes populos eius
Eze 32:21  loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui cum auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti gladio
Eze 32:22  ibi Assur et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes interfecti et qui ceciderunt gladio
Eze 32:23  quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium
Eze 32:24  ibi Aelam et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum
Eze 32:25  in medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis populis eius in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt
Eze 32:26  ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra viventium
Eze 32:27  et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium
Eze 32:28  et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis gladio
Eze 32:29  ibi Idumea et reges eius omnes duces eius qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum
Eze 32:30  ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum
Eze 32:31  vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quae interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus eius ait Dominus Deus
Eze 32:32  quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo eius ait Dominus Deus