A Lament for Egypt
Eze 30:1  et factum est verbum Domini ad me dicens
Eze 30:2  fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ululate vae vae diei
Eze 30:3  quia iuxta est dies et adpropinquavit dies Domini dies nubis tempus gentium erit
Eze 30:4  et veniet gladius in Aegyptum et erit pavor in Aethiopia cum ceciderint vulnerati in Aegypto et ablata fuerit multitudo illius et destructa fundamenta eius
Eze 30:5  Aethiopia et Lybia et Lydii et omne reliquum vulgus et Chub et filii terrae foederis cum eis gladio cadent
Eze 30:6  haec dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Aegyptum et destruetur superbia imperii eius a turre Syenes gladio cadent in ea ait Dominus exercituum
Eze 30:7  et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt
Eze 30:8  et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Aegyptum et adtriti fuerint omnes auxiliatores eius
Eze 30:9  in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam et erit pavor in eis in die Aegypti quia absque dubio veniet
Eze 30:10  haec dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis
Eze 30:11  ipse et populus eius cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis
Eze 30:12  et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum ego Dominus locutus sum
Eze 30:13  haec dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphis et dux de terra Aegypti non erit amplius et dabo terrorem in terra Aegypti
Eze 30:14  et disperdam terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et faciam iudicia in Alexandriam
Eze 30:15  et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti et interficiam multitudinem Alexandriae
Eze 30:16  et dabo ignem in Aegypto quasi parturiens dolebit Pelusium et Alexandria erit dissipata et in Memphis angustiae cotidianae
Eze 30:17  iuvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsae captivae ducentur
Eze 30:18  et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Aegypti et defecerit in ea superbia potentiae eius ipsam nubes operiet filiae autem eius in captivitatem ducentur
Eze 30:19  et faciam iudicia in Aegypto et scient quia ego Dominus
Egypt Shall Fall to Babylon
Eze 30:20  et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis factum est verbum Domini ad me dicens
Eze 30:21  fili hominis brachium Pharao regis Aegypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium
Eze 30:22  propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem Aegypti et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius
Eze 30:23  et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris
Eze 30:24  et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie eius
Eze 30:25  et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Aegypti
Eze 30:26  et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in terris et scient quia ego Dominus