A Lament for the Princes of Israel
Eze 19:1  et tu adsume planctum super principes Israhel
Eze 19:2  et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos
Eze 19:3  et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere praedam hominemque comedere
Eze 19:4  et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti
Eze 19:5  quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum
Eze 19:6  qui incedebat inter leones et factus est leo didicit praedam capere et homines devorare
Eze 19:7  didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius
Eze 19:8  et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est
Eze 19:9  et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel
Eze 19:10  mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis
Eze 19:11  et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum
Eze 19:12  et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam
Eze 19:13  et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti
Eze 19:14  et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum