Jerusalem, a Useless Vine
Eze 15:1  et factus est sermo Domini ad me dicens
Eze 15:2  fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum
Eze 15:3  numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas
Eze 15:4  ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus
Eze 15:5  etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis
Eze 15:6  propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem
Eze 15:7  et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos
Eze 15:8  et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus