The Day of the Wrath of the Lord
Eze 7:1  et factus est sermo Domini ad me dicens
Eze 7:2  et tu fili hominis haec dicit Dominus Deus terrae Israhel finis venit finis super quattuor plagas terrae
Eze 7:3  nunc finis super te et emittam furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et ponam contra te omnes abominationes tuas
Eze 7:4  et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias tuas ponam super te et abominationes tuae in medio tui erunt et scietis quia ego Dominus
Eze 7:5  haec dicit Dominus Deus adflictio una adflictio ecce venit
Eze 7:6  finis venit venit finis evigilavit adversum te ecce venit
Eze 7:7  venit contractio super te qui habitas in terra venit tempus prope est dies occisionis et non gloriae montium
Eze 7:8  nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera tua
Eze 7:9  et non parcet oculus meus neque miserebor sed vias tuas inponam tibi et abominationes tuae in medio tui erunt et scietis quia ego sum Dominus percutiens
Eze 7:10  ecce dies ecce venit egressa est contractio floruit virga germinavit superbia
Eze 7:11  iniquitas surrexit in virga impietatis non ex eis et non ex populo neque ex sonitu eorum et non erit requies in eis
Eze 7:12  venit tempus adpropinquavit dies qui emit non laetetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius
Eze 7:13  quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc in viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur
Eze 7:14  canite tuba praeparentur omnes et non est qui vadat ad proelium ira enim mea super universum populum eius
Eze 7:15  gladius foris pestis et fames intrinsecus qui in agro est gladio morietur et qui in civitate pestilentia et fame devorabuntur
Eze 7:16  et salvabuntur qui fugerint ex eis et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi unusquisque in iniquitate sua
Eze 7:17  omnes manus dissolventur et omnia genua fluent aquis
Eze 7:18  et accingent se ciliciis et operiet eos formido et in omni facie confusio et in universis capitibus eorum calvitium
Eze 7:19  argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est
Eze 7:20  et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud in inmunditiam
Eze 7:21  et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam et contaminabunt illud
Eze 7:22  et avertam faciem meam ab eis et violabunt arcanum meum et introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud
Eze 7:23  fac conclusionem quoniam terra plena est iudicio sanguinum et civitas plena iniquitate
Eze 7:24  et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum et quiescere faciam superbiam potentium et possidebunt sanctuaria eorum
Eze 7:25  angustia superveniente requirent pacem et non erit
Eze 7:26  conturbatio super conturbationem veniet et auditus super auditum et quaerent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus
Eze 7:27  rex lugebit et princeps induetur maerore et manus populi terrae conturbabuntur secundum viam eorum faciam eis et secundum iudicia eorum iudicabo eos et scient quia ego Dominus