Restore Us to Yourself, O Lord
Lam 5:1  recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum
Lam 5:2  hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos
Lam 5:3  pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
Lam 5:4  aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
Lam 5:5  cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
Lam 5:6  Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
Lam 5:7  patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus
Lam 5:8  servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
Lam 5:9  in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto
Lam 5:10  pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
Lam 5:11  mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
Lam 5:12  principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
Lam 5:13  adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
Lam 5:14  senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
Lam 5:15  defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster
Lam 5:16  cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
Lam 5:17  propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri
Lam 5:18  propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo
Lam 5:19  tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione
Lam 5:20  quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum
Lam 5:21  converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio
Lam 5:22  sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer