Great Is Your Faithfulness
Lam 3:1  ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius
Lam 3:2  ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem
Lam 3:3  ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die
Lam 3:4  BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea
Lam 3:5  BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore
Lam 3:6  BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos
Lam 3:7  GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam
Lam 3:8  GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam
Lam 3:9  GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit
Lam 3:10  DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis
Lam 3:11  DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam
Lam 3:12  DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam
Lam 3:13  HE misit in renibus meis filias faretrae suae
Lam 3:14  HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die
Lam 3:15  HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio
Lam 3:16  VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere
Lam 3:17  VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum
Lam 3:18  VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino
Lam 3:19  ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis
Lam 3:20  ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea
Lam 3:21  ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo
Lam 3:22  HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes eius
Lam 3:23  HETH novae diluculo multa est fides tua
Lam 3:24  HETH pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum
Lam 3:25  TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum
Lam 3:26  TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini
Lam 3:27  TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua
Lam 3:28  IOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se
Lam 3:29  IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes
Lam 3:30  IOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis
Lam 3:31  CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus
Lam 3:32  CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum
Lam 3:33  CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis
Lam 3:34  LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae
Lam 3:35  LAMED ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi
Lam 3:36  LAMED ut perverteret hominem in iudicio suo Dominus ignoravit
Lam 3:37  MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente
Lam 3:38  MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona
Lam 3:39  MEM quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis
Lam 3:40  NUN scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum
Lam 3:41  NUN levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos
Lam 3:42  NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu inexorabilis es
Lam 3:43  SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec pepercisti
Lam 3:44  SAMECH opposuisti nubem tibi ne transeat oratio
Lam 3:45  SAMECH eradicationem et abiectionem posuisti me in medio populorum
Lam 3:46  FE aperuerunt super nos os suum omnes inimici
Lam 3:47  FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio
Lam 3:48  FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei
Lam 3:49  AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies
Lam 3:50  AIN donec respiceret et videret Dominus de caelis
Lam 3:51  AIN oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae
Lam 3:52  SADE venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis
Lam 3:53  SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me
Lam 3:54  SADE inundaverunt aquae super caput meum dixi perii
Lam 3:55  COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis
Lam 3:56  COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus
Lam 3:57  COPH adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne timeas
Lam 3:58  RES iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae meae
Lam 3:59  RES vidisti Domine iniquitatem adversum me iudica iudicium meum
Lam 3:60  RES vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum adversum me
Lam 3:61  SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum adversum me
Lam 3:62  SEN labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die
Lam 3:63  SEN sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum
Lam 3:64  THAU reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum
Lam 3:65  THAU dabis eis scutum cordis laborem tuum
Lam 3:66  THAU persequeris in furore et conteres eos sub caelis Domine