Idols and the Living God
Jer 10:1  audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel
Jer 10:2  haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes
Jer 10:3  quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia
Jer 10:4  argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur
Jer 10:5  in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene
Jer 10:6  non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine
Jer 10:7  quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui
Jer 10:8  pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est
Jer 10:9  argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec
Jer 10:10  Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius
Jer 10:11  sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt
Jer 10:12  qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
Jer 10:13  ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis
Jer 10:14  stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis
Jer 10:15  vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt
Jer 10:16  non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi
Jer 10:17  congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione
Jer 10:18  quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur
Jer 10:19  vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam
Jer 10:20  tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas
Jer 10:21  quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est
Jer 10:22  vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum
Jer 10:23  scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos
Jer 10:24  corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me
Jer 10:25  effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt