The Lord's Coming Salvation
Isa 52:1  consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus
Isa 52:2  excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion
Isa 52:3  quia haec dicit Dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini
Isa 52:4  quia haec dicit Dominus Deus in Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum
Isa 52:5  et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die nomen meum blasphematur
Isa 52:6  propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum
Isa 52:7  quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus
Isa 52:8  vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion
Isa 52:9  gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem
Isa 52:10  paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri
Isa 52:11  recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio eius mundamini qui fertis vasa Domini
Isa 52:12  quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis praecedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israhel
He Was Pierced for Our Transgressions
Isa 52:13  ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde
Isa 52:14  sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum
Isa 52:15  iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt