Israel Refined for God's Glory
Isa 48:1  audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia
Isa 48:2  de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius
Isa 48:3  priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt
Isa 48:4  scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea
Isa 48:5  praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista
Isa 48:6  quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis
Isa 48:7  nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea
Isa 48:8  neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te
Isa 48:9  propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas
Isa 48:10  ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis
Isa 48:11  propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo
The Lord's Call to Israel
Isa 48:12  audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus
Isa 48:13  manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul
Isa 48:14  congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis
Isa 48:15  ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius
Isa 48:16  accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius
Isa 48:17  haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas
Isa 48:18  utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris
Isa 48:19  et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea
Isa 48:20  egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob
Isa 48:21  non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae
Isa 48:22  non est pax dicit Dominus impiis